monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 120, 2, 11. <<<    

Augustinus, Epistolae, 120, 2, 12.

1 Si autem in nullo istorum genere putanda est ista Trinitas, et sic est invisibilis, ut nec mente videatur; multo minus de illa huiusmodi opinionem habere debemus, ut eam rebus corporalibus vel corporalium rerum imaginibus similem esse credamus.
2 Non enim corpora pulchritudine molis aut magnitudine superat, sed dissimilitudine ac disparilitate naturae: et si discreta est a comparatione bonorum animi nostri, qualia sunt sapientia, iustitia, charitas, castitas, et caetera talia, quae profecto mole corporis non pendimus, nec eorum quasi corporeas formas cogitatione figuramus, sed ea quando recte intelligimus, sine aliqua corpulentia vel similitudine corpulentiae in luce mentis aspicimus; quanto est ab omnium qualitatum et quantitatum corporalium comparatione discretior?
3 Non eam tamen a nostro intellectu omnino abhorrere Apostolus testis est, ubi ait: Invisibilia enim a constitutione mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque eius virtus ac divinitas (Rom. I, 20).
4 Ac per hoc cum eadem Trinitas fecerit et corpus et animam, sine dubitatione est utroque praestantior.
5 Anima itaque considerata, maxime humana et rationalis atque intellectualis, quae ad eius imaginem facta est, si cogitationes nostras et intelligentias non evicerit, sed eius quod habet praecipuum, id est ipsam mentem atque intelligentiam mente atque intelligentia potuerimus apprehendere, non erit fortassis absurdum, ut eam ad suum quoque Creatorem intelligendum, ipso adiuvante meditemur attollere.
6 Si autem in seipsa deficit, sibique succumbit, pia fide contenta sit quamdiu peregrinatur a Domino, donec fiat in homine quod promissum est, faciente illo qui potens est, sicut ait Apostolus, facere supra quam petimus aut intelligimus (Eph. III, 20).
Augustinus HOME