monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 120, 2, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 120, 2, 11.

1 Cum igitur tria sint rerum genera quae videntur; unum corporalium, sicut hoc coelum et haec terra, et quidquid in eis corporeus sensus cernit et tangit; alterum simile corporalibus, sicut sunt ea quae spiritu cogitata imaginamur, sive recordata vel oblita quasi corpora contuemur, unde sunt etiam visiones quae vel in somnis, vel in aliquo mentis excessu, his quasi localibus quantitatibus ingeruntur; tertium ab utroque discretum, quod neque sit corpus, neque ullam habeat similitudinem corporis, sicut est sapientia, quae mente intellecta conspicitur, et in cuius luce de his omnibus veraciter iudicatur: in quo istorum genere credendum est esse istam quam nosse volumus, Trinitatem?
2 Profecto aut in aliquo, aut in nullo.
3 Si in aliquo, eo utique quod est aliis duobus praestantius, sicut est sapientia; quod si donum eius in nobis est, et minus est quam illa summa et incommutabilis, quae Dei Sapientia dicitur, puto quod non debemus dono suo inferius cogitare donantem: si autem aliquis splendor eius in nobis est, quae nostra sapientia dicitur, quantumcumque eius per speculum et in aenigmate capere possumus, oportet eam et ab omnibus corporibus, et ab omnibus corporum similitudinibus secernamus.
Augustinus HOME