Augustinus, Epistolae, 120, 2, 10.
1 | Proinde ista visibilia permanentia ita credimus, ut etiamsi non demonstrentur, speremus ea nos quandoque visuros; nec ea conemur ratione vel intellectu comprehendere, nisi ut ea, quia visibilia sunt, ab invisibilibus distinctius cogitemus: et cum cogitatione qualia sint imaginamur, satis utique novimus ea nobis nota non esse. |
2 | Nam et Antiochiam cogito incognitam, sed non sicut Carthaginem cognitam. |
3 | Illam quippe visionem cogitatio mea fingit, hanc recolit; nequaquam tamen dubito, sive quod de illa testibus multis, sive quod de ista meis aspectibus credidi. |
4 | Iustitiam vero et sapientiam et quidquid eiusmodi est, non aliter imaginamur, aliter contuemur; sed haec invisibilia simplici mentis atque rationis intentione intellecta conspicimus, sine ullis formis et molibus corporalibus, sine ullis lineamentis figurisque membrorum, sine ullis localibus sive finitis sive spatiis infinitis. |
5 | Ipsumque lumen, quo cuncta ista discernimus, in quo nobis satis apparet quid credamus incognitum, quid cognitum teneamus, quam formam corporis recordemur, quam cogitatione fingamus, quid corporis sensus attingat, quid imaginetur animus simile corpori, quid certum et omnium corporum dissimillimum intelligentia contempletur: hoc ergo lumen ubi haec cuncta diiudicantur, non utique, sicut huius solis et cuiusque corporei luminis fulgor, per localia spatia circumquaque diffunditur, mentemque nostram quasi visibili candore illustrat, sed invisibiliter et ineffabiliter, et tamen intelligibiliter lucet, tamque nobis certum est, quam nobis efficit certa quae secundum ipsum cuncta conspicimus. |