monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 120, 2, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 120, 2, 9.

1 Et visibilium quidem rerum praeteritarum, quae temporaliter transierunt, sola fides est, quoniam non adhuc videnda sperantur, sed facta et transacta creduntur; sicut est illud, quod Christus semel pro peccatis nostris mortuus est et resurrexit, nec iam moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9, 10).
2 Ea vero quae nondum sunt, sed futura sunt, sicut nostrorum spiritualium corporum resurrectio, ita creduntur ut etiam videnda sperentur; sed ostendi modo nullo possunt modo.
3 Quae vero ita sunt ut neque praetereant, neque futura sint, sed aeterna permaneant, partim sunt invisibilia, sicut iustitia, sicut sapientia; partim visibilia, sicut Christi immortale iam corpus: sed invisibilia intellecta conspiciuntur, ac per hoc et ipsa modo quodam sibi congruo videntur; et cum videntur, multo certiora sunt quam ea quae corporis sensus attingit, sed ideo dicuntur invisibilia, quia oculis istis mortalibus videri omnino non possunt.
4 At illa quae visibilia sunt permanentia, possunt, si ostendantur, etiam his mortalibus oculis conspici; sicut se Discipulis post resurrectionem Dominus ostendit (Matth. XXVIII, Marc. XVI, Luc. XXIV, et Ioan. XX, XXI), sicut etiam post ascensionem apostolo Paulo (Act. IX, 3, 4), et Stephano diacono (Act. VII, 55).
Augustinus HOME