1 | Cui autem nisi verissimae rationi fidelis pietas erubescit, ut quamdam idololatriam, quam in corde nostro ex consuetudine visibilium constituere conatur humanae cogitationis infirmitas, non dubitemus evertere; nec audeamus credere ita esse Trinitatem, quam invisibilem et incorpoream atque incommutabilem colimus, quasi tres quasdam viventes moles, licet maximas et pulcherrimas, suorum tamen spatiis propriis terminatas, et sibimet in suis locis contigua propinquitate cohaerentes, sive una earum sit in medio constituta, ut duas dirimat sibi ex lateribus singulis iunctas, sive in modum trigoni duas caeteras unaquaeque contingat, ut nulla ab aliqua separetur; earumque trium tantarum ac talium personarum, licet in grandi valde, molibus tamen a summo et imo et circumquaque terminatarum, unam esse divinitatem aliquam quartam, nec talem qualis est aliqua ex illis, sed communem omnibus tanquam numen omnium, et in omnibus et in singulis totum, per quam unam divinitatem dicatur eadem Trinitas unus Deus; eiusque tres personas nusquam esse nisi in coelis, illam vero divinitatem nusquam non esse, sed ubique praesentem: ac per hoc recte quidem dici, Deum et in coelo esse et in terra, propter illam divinitatem quae ubique sit tribusque communis; non autem recte dici, Patrem esse in terra vel Filium vel Spiritum sanctum, cum huic Trinitati sedes non nisi in coelo sit. |