Augustinus, Epistolae, 120, 1, 6.
1 | Haec dixerim, ut fidem tuam ad amorem intelligentiae cohorter, ad quam ratio vera perducit, et cui fides animum praeparat. |
2 | Nam illa quae persuasit, in ea Trinitate quae est Deus, Filium Patri non esse coaeternum, vel alterius esse substantiae, atque aliqua parte dissimilem, et eo modo inferiorem Spiritum sanctum; itemque illa quae persuasit, Patrem et Filium unius eiusdemque, Spiritum vero sanctum alterius esse substantiae, non ideo quia ratio est, sed quia falsa ratio est, cavenda et detestanda dicenda est. |
3 | Nam si ratio vera esset, non utique errasset. |
4 | Quapropter sicut non ideo debes omnem vitare sermonem, quia est et sermo falsus; ita non debes omnem vitare rationem, quia est et falsa ratio. |
5 | Hoc et de sapientia dixerim. |
6 | Neque enim propterea sapientia vitanda est, quia est et falsa sapientia, cui stultitia est Christus crucifixus, qui est Dei Virtus, et Dei Sapientia: et ideo per hanc stultitiam praedicationis placuit Deo salvos facere credentes, quoniam quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. |
7 | Hoc quibusdam philosophorum et oratorum, non veram viam, sed veri similem sectantibus, et in ea seipsos aliosque fallentibus, persuaderi non potuit; quibusdam vero eorum potuit. |
8 | Et quibus potuit, neque scandalum est Christus crucifixus, neque stultitia; in iis enim sunt, quibus vocatis Iudaeis et Graecis, Dei Virtus est et Dei Sapientia. |
9 | In qua via, id est in cuius Christi crucifixi fide, qui eius rectitudinem per Dei gratiam comprehendere potuerunt, etsi philosophi appellati sunt, sive oratores, profecto humili pietate confessi sunt, sibi longe excellentius in ea fuisse praevios piscatores, non solum credendi firmissimo robore, verum etiam intelligendi certissima veritate. |
10 | Cum enim didicissent, ad hoc electa stulta esse mundi et infirma, ut fortia et sapientia confunderentur (I Cor. I, 21-29), seque cognovissent fallaciter sapere, et imbecilliter praevalere; confusi salubriter, facti sunt stulti et infirmi, ut per stultum et infirmum Dei, quod sapientius et fortius est hominibus, inter electa stulta et infirma fierent veraciter sapientes et efficaciter fortes. |