Augustinus, Epistolae, 120, 1, 5.
1 | Sunt autem quaedam, quae cum audierimus, non eis accommodamus fidem, et ratione nobis reddita vera esse cognoscimus, quae credere non valemus. |
2 | Et universa Dei miracula ideo ab infidelibus non creduntur, quia eorum ratio non videtur. |
3 | Et revera sunt de quibus ratio reddi non potest, non tamen non est: quid enim est in rerum natura, quod irrationabiliter fecerit Deus? |
4 | Sed quorumdam mirabilium operum eius, etiam expedit tantisper occultam esse rationem, ne apud animos fastidio languidos, eiusdem rationis cognitione vilescant. |
5 | Sunt enim, et multi sunt qui plus tenentur admiratione rerum quam cognitione causarum, ubi miracula mira esse desistunt, et opus est eos ad invisibilium fidem visibilibus miraculis excitari, ut charitate purgati, eo perveniant ubi familiaritate veritatis mirari desistant. |
6 | Nam et in theaetris homines funambulum mirantur, musicis delectantur: in illo stupet difficultas; in his retinet pascitque iucunditas. |