monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 120, 1, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 120, 1, 4.

1 Propterea monet apostolus Petrus, paratos nos esse debere ad responsionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra (I Petr. III, 15): quoniam si a me infidelis rationem poscit fidei et spei meae, et video quod antequam credat capere non potest, hanc ipsam ei reddo rationem in qua, si fieri potest, videat quam praepostere ante fidem poscat rationem earum rerum quas capere non potest.
2 Si autem iam fidelis rationem poscat, ut quod credit intelligat, capacitas eius intuenda est, ut secundum eam ratione reddita, sumat fidei suae quantam potest intelligentiam; maiorem, si plus capit; minorem, si minus: dum tamen quousque ad plenitudinem cognitionis perfectionemque perveniat, ab itinere fidei non recedat.
3 Hinc est quod dicit Apostolus: Et tamen si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit; verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15, 16).
4 Iam ergo si fideles sumus, ad fidei viam pervenimus, quam si non dimiserimus, non solum ad tantam intelligentiam rerum incorporearum et incommutabilium, quanta in hac vita capi non ab omnibus potest, verum etiam ad summitatem contemplationis, quam dicit Apostolus, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), sine dubitatione perveniemus.
5 Nam quidam etiam minimi, et tamen in via fidei perseverantissime gradientes, ad illam beatissimam contemplationem perveniunt: quidam vero quid sit natura invisibilis, incommutabilis, incorporea, utcumque iam scientes, et viam quae ducit ad tantae beatitudinis mansionem, quoniam stulta illis videtur, quod est Christus crucifixus, tenere recusantes, ad quietis ipsius penetrale, cuius iam luce mens eorum velut in longinqua radiante perstringitur, pervenire non possunt.
Augustinus HOME