monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 120, 1, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 120, 1, 3.

1 Absit namque ut hoc in nobis Deus oderit, in quo nos reliquis animantibus excellentiores creavit.
2 Absit, inquam, ut ideo credamus, ne rationem accipiamus sive quaeramus; cum etiam credere non possemus, nisi rationales animas haberemus.
3 Ut ergo in quibusdam rebus ad doctrinam salutarem pertinentibus, quas ratione nondum percipere valemus, sed aliquando valebimus, fides praecedat rationem, qua cor mundetur, ut magnae rationis capiat et perferat lucem, hoc utique rationis est.
4 Et ideo rationabiliter dictum est per prophetam: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9 sec. LXX).
5 Ubi procul dubio discrevit haec duo, deditque consilium quo prius credamus, ut id quod credimus intelligere valeamus.
6 Proinde ut fides praecedat rationem, rationabiliter visum est.
7 Nam si hoc praeceptum rationabile non est, ergo irrationabile est: absit.
8 Si igitur rationabile est ut ad magna quaedam, quae capi nondum possunt, fides praecedat rationem, procul dubio quantulacumque ratio quae hoc persuadet, etiam ipsa antecedit fidem.
Augustinus HOME