monumenta.ch > Augustinus > 2
    >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 120, 1, 2.

1 Quod autem petis, ut quaestionem Trinitatis, hoc est de unitate divinitatis et discretione personarum, caute prudenterque discutiam, ut doctrinae meae, sicut dicis, ingeniique serenitas, ita nebulam vestrae mentis abstergat, ut quod nunc cogitare non potestis, intelligentiae a me lumine declaratum oculis quodammodo videre possitis: vide prius utrum ista petitio cum tua superiori definitione concordet.
2 Superius quippe in eadem ipsa epistola, in qua hoc petis, apud temetipsum definisse te dicis, ex fide veritatem magis quam ex ratione percipi oportere.
3 Si enim fides, inquis, sanctae Ecclesiae ex disputationis ratione, et non ex credulitatis pietate apprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret.
4 Sed quia placuit, inquis, Deo, qui infirma huius mundi elegit ut confunderet fortia, per stultitiam praedicationi ssalvos facere credentes (I Cor. I, 27), non tam ratio requirenda, quam auctoritas est sequenda sanctorum.
5 Vide ergo secundum haec verba tua, ne potius debeas, maxime de hac re, in qua praecipue fides nostra consistit, solam sanctorum auctoritatem sequi, nec eius intelligentiae a me quaerere rationem.
6 Neque enim cum coepero te in tanti huius secreti intelligentiam utcumque introducere (quod nisi Deus intus adiuverit, omnino non potero), aliud disserendo facturus sum, quam rationem ut potero redditurus: quam si a me, vel a quolibet doctore non irrationabiliter flagitas, ut quod credis intelligas, corrige definitionem tuam, non ut fidem respuas, sed ut ea quae fidei firmitate iam tenes, etiam rationis luce conspicias.
Augustinus HOME