monumenta.ch > Augustinus > . . .


Augustinus, Epistolae, 120, 1, . . .

1 1 Ego propterea ut ad nos venires rogavi, quoniam in libris tuis valde sum tuo delectatus ingenio.
2 Proinde volui ut quaedam nostra opuscula, quae arbitratus sum tibi esse necessaria, non procul a nobis positus, sed potius apud nos legeres, ut ea quae forte minus intellexisses, non difficulter praesens interrogares, atque ex nostra sermocinatione mutuoque colloquio, quantum Dominus et nobis promere, et tibi capere tribuisset, quid in libris tuis emendandum esset, ipse cognosceres, ipse emendares.
3 Eius quippe es facultatis, ut possis ea quae senseris explicare; eius porro probitatis et humilitatis, ut merearis vera sentire.
4 Et nunc in eadem sum, quae nec tibi debet displicere, sententia; unde te nuper admonui ut in his quae a nobis elaborata apud te legis, signa facias ad ea loca quae te movent, et cum his ad me venias, et de singulis quaeras.
5 Nondum quae fecisti exhortor ut facias.
6 Recte quippe verecundareris, ac te pigeret id agere, si vel semel voluisses, et me difficilem reperisses.
7 Illud quoque dixeram, cum a te audissem quod mendosissimis fatigareris codicibus, ut in nostris legeres, quos emendatiores posses caeteris invenire.
Augustinus HOME