monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 119, 5. <<<    

Augustinus, Epistolae, 119, 6.

1 Unde confirmari me ex omnibus non solum praesentibus verbis, sed etiam pleniori epistola velim.
2 Neque enim fas est ut nostri tantum pedes ab ista in qua multi ingredimur, erroris via, te monente revocentur.
3 Cum enim multi in illis in quibus habitamus insulis, dum recto ad viam pergunt aggere, in tramitem tortuosi huius erroris incurrerint, eritne aliquis illic Augustinus, cuius auctoritati cedant, cuius doctrinae credant, cuius ingenio superentur?
4 An forte ex illo paternitatis affectu mavis me occulta commonitione dirigere, quam velut comitem pravi itineris increpare?
5 Sed mihi pro utilitate animae, magis quam pro saeculi laude currere cupienti, non est inutilis, ac proinde etiam non amara coargutio tua; maxime cum et mihi et caeteris vitam simul laudemque paritura sit.
6 Nemo siquidem tam iniustus esse, ut arbitror, potest, qui me ex eo quod aliquando devia sum secutus, stultitiae denotare malit quam ex eo quod recta delegerim, prudenter iudicare cunctetur.
7 Neque enim stulti aestimandi sunt, quos Paulus apostolus, ne in incertum currerent admonebat dicens, « Sic currite ut comprehendatis » (I Cor. IX, 24): quapropter via ista quam currimus, non solum relinquenda nobis, verum etiam intercludenda atque praecidenda est, ne forte etiam eos fallaci dilectionis simulatione frustretur.
8 Tu enim non editorum iam a me librorum lector, sed probandorum emendator, ni fallor, electus es.
9 Nam in illa epistola, quam in illis meis libellis velut praefatiunculam praetuli, huiusmodi verba conscripta sunt: « Placuit, inquam, fluctuantem fidei nostrae cymbam beati Augustini episcopi stabilire sententia.
10 » Cur ergo, vir doctrinae huius quae in Christo est, culmen, arguere palam corrigendum de caetero filium dubitas, cum sententiae tuae anchora nisi morsum altius presserit, nos certius stabilire non possit?
11 Non enim levis aut culpata quaestio, in qua non solum nihil profecit, verum etiam post, ut a te fortissime dictum est, idololatriae crimen caecitas nostrae cogitationis incurrit.
12 Hanc a te caute prudenterque discuti vellem, ut doctrinae tuae ingeniique serenitas ita nebulam nostrae mentis abstergat, ut quod nunc cogitare non possumus, intelligentiae a te lumine declaratum, oculis cordis videre valeamus.
13 Incolumis ac beatus in aeternum, mei memor coelestia regna possideas, domine sancte ac beatissime papa.
Augustinus HOME