monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 119, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 119, 5.

1 Sed tu, vir, cui coelum, ut arbitror, ipsum subtilitate cogitationum intrare concessum est; verax etenim est qui ait, « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt » (Matth. V, 8); super omnia sidera ad ipsam contemplationem altitudinem mundi cordis attollis, ais non tanquam aliquod corpus debere cogitari Deum.
2 Nam etiamsi quispiam animo lucem millies quam huius solis clariorem intensioremque confingat, nullam illic Dei similitudinem comprehendi posse, quia corpus est omne quod cerni potest: sed sicut iustitiam vel pietatem corpoream cogitare non possumus, nisi aliqua forte nobis feminea corpora gentili vanitate fingamus; ita et Deum sine aliqua phantasiae simulatione in quantum possumus cogitandum.
3 Mihi autem, qui subtilitatem disputationis tepido percipere admodum corde vix possum, videbatur nihil vivum secundum substantiam inesse iustitiae: ideoque non possum adhuc Deum, id est, viventem naturam, iustitiae similem cogitare; quia iustitia non in se, sed in nobis vivit; imo potius nos secundum iustitiam vivimus, ipsa vero iustitia per se nequaquam vivit, nisi forte non huius humanae aequitatis, sed illa quae Deus est, sola asseratur esse iustitia.
Augustinus HOME