Augustinus, Epistolae, 119, 4.
1 | Ego igitur elaborans approbare ubique esse Christum virtute, non opere; divinitate, non carne; de unitate Dei et personarum trinitate huiusmodi verba conscripsi: Deus, inquam, unus est, et personae tres sunt. |
2 | Deus indiscretus est, personae discretae sunt. |
3 | Deus intra omnia, trans omnia est, ultima includit, media implet, summa transcendit, ultra universa et per universa diffunditur: personae autem sibi constantes, proprietate secernuntur, non confusione miscentur. |
4 | Deus ergo unus est, et ubique est; quia et alius praeter illum non est, et locus non est vacuus ubi esse alius possit. |
5 | Plena sunt Deo omnia, et praeter Deum nihil est. |
6 | Ipse est in Patre, ipse in Filio, ipse in Spiritu sancto: ac per hoc, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non plures dii, sed ipse unus est Deus; et non est ipse Pater qui est Filius, nec Filius qui est Spiritus sanctus. |
7 | Pater in Filio est, Filius in Patre, in utroque Spiritus sanctus; quia in tribus numero, non ordine, id est personis, non virtute discretis, unus atque indivisibilis habitat Deus. |
8 | Omnia quae Patris sunt, Filii sunt; et quae Filii sunt, Patris sunt; et quae utriusque sunt, Spiritus sancti sunt: quia non quasi aequalem, sed eamdem, id est unicam, non separatam possident substantiam Deitatis; et ideo vel maiestate, vel aetate, alter alterum non praecedit, quia dividi quod plenum est non potest, nec est in plenitudine aliquid, quod possit plenitudinem separare, et maiorem uni, minorem alteri facere portionem. |
9 | In personis autem non ita est; quia Patris persona non est Filii, nec Filii persona eadem est Spiritus sancti. |
10 | Una virtus est, quam trina possidet virtus; una substantia est, in qua tria sunt quae subsistunt. |
11 | Pater ergo, et Filius, et Spiritus sanctus maiestate ubique sunt, quia unum sunt; personis tantum apud se sunt, quia tres sunt. |
12 | Et reliqua huiusmodi texens, rem eousque deduxi, ut praesentes quidem et ubique esse personas, sed illam, quae supra coelos, trans maria, ultra inferos, una atque eadem est maiestate, firmarem. |
13 | Ex quo intelligi debere monstrabam, hominem quem Christus assumpsit, in Deum quidem versum susceptam non amisisse naturam, non tamen quasi quartam credi posse personam. |