Augustinus, Epistolae, 119, 3.
1 | Ego siquidem in circumspecta admodum simplicitate audiens credensque Dominum Iesum Christum lumen esse de lumine, sicut scriptum est, « Bene nuntiate diem de die, salutare eius » (Psal. XCV, 2); et in Sapientia Solomonis, « Candor est enim lucis aeternae » (Sap. VII, 26); credebam Deum, quod licet credere ut dignum est non valebam, tamen esse inaestimabilis cuiusdam lucis infinitam magnitudinem, cuius nec qualitatem aestimare, nec quantitatem metiri, nec speciem fingere, quanquam sublime cogitans mens humana sufficeret; tamen esse illud quiddam, quidquid est, cui adsit incomparabilis forma, inaestimabilis pulchritudo, quam etiam carnalibus oculis saltem Christus aspiciat. |
2 | Cum ergo circa finem primi libri, sicut procul dubio meminisse dignaris, cupiens comprobare Dominum Iesum Christum, id est hominem assumptum, ita divinam possidere potentiam, ut materia carnis humanae quam susceperat, permaneret, quam in illis visceribus nisi aliud quam infirmitatem perisse docuissem, illius mihi nodus quaestionis obiectus est. |
3 | Si, inquit, homo ille quem assumpsit Christus, in Deum versus est, ergo localis esse non debuit: cur ergo post resurrectionem dixit, « Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum » (Ioan. XX, 17)? |