monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 119, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 119, 2.

1 Tamen tu, vir admirabilis, si tibi ille Pater noster, solus conscius secretorum, qui habet clavem David (Apoc. III, 7), serenissimi cordis obtutu coelorum machinam penetrare concessit, et revelata, ut scriptum est, facie gloriam Domini speculari (II Cor. III, 18), in quantum tibi ille qui huiusmodi cogitationem dedit, promendi dederit facultatem, enuntia nobis aliquam ineffabilis substantiae portionem, et imaginem similitudinis eius ipso adiuvante exprimere, in quantum potes, verbis enitere; quoniam nisi tu tantae rei dux ac magister adfueris, velut lippientibus oculis prospicere in eam tanti luminis repercussa fulgore cogitatio nostra formidat.
2 Intra ergo in illam, quae nostros arcet intuitus, mysteriorum Dei obscurissimam nubem; quaestiunculas in quibus absolvendis me errare cognosco, qui auctoritatem Sanctitatis tuae fide magis sequi volo, quam rationis corde conceptae falsa imagine depravari, primum in memetipso, dehinc in libris corrige.
Augustinus HOME