monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, Epistolae, 118, 5, 33. <<<    

Augustinus, Epistolae, 118, 5, 34.

1 Haec me tibi diutissime in hac epistola locutum, etsi alia forte tu malles, omnino non poenitet.
2 Probabis enim haec magis, quanto magis in veritate proficies; et tunc probabis consilium meum, quod nunc utilitati studiorum tuorum minus obsecutum putas.
3 Quanquam etiam illis ipsis quaestionibus tuis.
4 non solum quibusdam in hac epistola, sed etiam caeteris pene omnibus in ipsis membranis, in quibus eas misisti ut potui breviter annotando responderim.
5 In quibus si me parum, aut aliud quam volebas egisse arbitraris, non recte cogitas, mi Dioscore, a quo nunc ista quaesieris.
6 Oratoris autem librorumque de Oratore omnes quaestiones praetermisi.
7 Nescio quis enim nugator mihi esse visus sum, si eas exponendas persequerer.
8 Nam de caeteris possem etiam decenter interrogari, si mihi quisquam res ipsas, non de libris Ciceronis, sed per seipsas tractandas dissolvendasque proferret.
9 In illis autem res ipsae nunc nostrae professioni minus congruunt.
10 Haec autem omnia non facerem, nisi me post aegritudinem, in qua eram cum homo tuus venisset, aliquantum ab Hippone removissem.
11 Quibus item diebus perturbatione valetudinis febribusque repetitus sum.
12 Inde factum est ut tardius quam possent tibi haec mitterentur.
13 Quae quomodo acceperis, rescripta flagito.
Augustinus HOME