monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, Epistolae, 118, 5, 32. <<<     >>> 34.

Augustinus, Epistolae, 118, 5, 33.

1 Platonici vero, qui falsorum philosophorum erroribus illo tempore circumlatrantibus, non habentes divinam personam qua imperarent fidem, sententiam suam tegere quaerendam, quam polluendam proferre maluerunt, cum iam Christi nomen terrenis regnis admirantibus perturbatisque crebresceret, emergere coeperant, ad proferendum atque aperiendum quid Plato sensisset.
2 Tunc Plotini schola Romae floruit, habuitque condiscipulos, multos acutissimos et solertissimos viros.
3 Sed aliqui eorum magicarum artium curiositate depravati sunt, aliqui Dominum Iesum Christum ipsius veritatis atque sapientiae incommutabilis, quam conabantur attingere, cognoscentes gestare personam, in eius militiam transierunt.
4 Itaque totum culmen auctoritatis lumenque rationis in illo uno salutari nomine atque in una eius Ecclesia, recreando atque reformando humano generi constitutum est.
Augustinus HOME