Augustinus, Epistolae, 118, 5, 32.
1 | Cum igitur tanta sit caecitas mentium per illuviem peccatorum amoremque carnis, ut etiam ista sententiarum portenta, otia doctorum conterere disputando potuerint, dubitabis tu, Dioscore, vel quisquam vigilanti ingenio praeditus, ullo modo ad sequendam veritatem melius consuli potuisse generi humano, quam ut homo ab ipsa Veritate susceptus ineffabiliter atque mirabiliter, et ipsius in terris personam gerens, recta praecipiendo, et divina faciendo, salubriter credi persuaderet quod nondum prudenter posset intelligi? |
2 | Huius nos gloriae servimus, huic te immobiliter atque constanter credere hortamur, per quem factum est, ut non pauci, sed populi etiam, qui non possunt ista diiudicare ratione, fide credant, donec salutaribus praeceptis adminiculati, evadant ab his perplexitatibus in auras purissimae atque sincerissimae veritatis. |
3 | Cuius auctoritati tanto devotius obtemperari oportet, quanto videmus nullum iam errorem se audere extollere, ad congregandas sibi turbas imperitorum, qui non christiani nominis velamenta conquirat: eos autem solos ex veteribus, praeter christianum nomen in conventiunculis suis aliquanto frequentius perdurare, qui Scripturas eas tenent, per quas annuntiatum esse ipsum Dominum Iesum Christum, se intelligere et videre dissimulant. |
4 | Porro illi qui cum in unitate atque communione catholica non sint, christiano tamen nomine gloriantur, coguntur adversari credentibus, et audent imperitos quasi ratione traducere, quando maxime cum ista medicina Dominus venerit, ut fidem populis imperaret. |
5 | Sed hoc facere coguntur, ut dixi, quia iacere se abiectissime sentiunt, si eorum auctoritas cum auctoritate catholica conferatur. |
6 | Conantur ergo auctoritatem stabilissimam fundatissimae Ecclesiae quasi rationis nomine et pollicitatione superare. |
7 | Omnium enim haereticorum quasi regularis est ista temeritas. |
8 | Sed ille fidei imperator clementissimus, et per conventus celeberrimos populorum atque gentium, sedesque ipsas Apostolorum arce auctoritatis munivit Ecclesiam, et per pauciores pie doctos et vere spirituales viros, copiosissimis apparatibus etiam invictissimae rationis armavit. |
9 | Verum illa rectissima disciplina est, in arcem fidei quam maxime recipi infirmos, ut pro eis iam tutissime positis, fortissima ratione pugnetur. |