Augustinus, Epistolae, 118, 4, 31.
1 | In cuibus omnibus deliramentis haec opinantium, illud praecipue dolendum est, quod non sufficit ea narrari, ut nulla cuiusquam disputatione adversante respuantur; sed acutissimorum hominum ingenia id etiam negotium susceperunt, ut copiose ista refellerent, quae statim dicta etiam a tardissimis derideri abiicique debuerunt. |
2 | Si enim concesseris esse atomos, si concesseris etiam concursu fortuito seipsas pellere et agitare; num et illud eis fas est concedere, ut inter se atomi fortuito concurrentes, rem aliquam ita conficiant, ut eam forma modificent, figura determinent, aequalitate poliant, colore illustrent, anima vegetent? |
3 | quae omnia nullo modo nisi arte divinae providentiae fieri videt, quisquis magis mente quam oculis amat videre, idque ab eo expetit a quo factus est. |
4 | Nam nec ipsas atomos esse ullo modo concedendum est; quod, omissa subtilitate quae de divisione corporum a doctis traditur, vide quam facile secundum ipsorum opinionem possit ostendi. |
5 | Certe enim ipsi dicunt omnia quae sint naturae, nihil esse aliud quam corpora et inane, quaeque his accidant; quod credo motum et pulsum dicere et consequentes formas. |
6 | Dicant ergo in quo genere ponant imagines, quas de corporibus solidioribus affluere putant, ipsas minime solidas, ita ut tactu nisi oculorum cum videmus, et animi cum cogitamus, sentiri non possint, si et ipsa corpora sunt. |
7 | Nam ita censent, ut exire a corpore et venire ad oculos, vel ad animum possint, quem nihilominus dicunt esse corporeum. |
8 | Quaero utrum etiam ab ipsis atomis affluant imagines? |
9 | Si affluunt, quomodo iam sunt atomi, a quibus aliqua corpora separantur? |
10 | si non affluunt, aut potest aliquid sine imaginibus cogitari, quod vehementer nolunt; aut unde norunt atomos, quas nec cogitare potuerunt? |
11 | Sed iam pudet me ista refellere, cum eos non puduerit ista sentire. |
12 | Cum vero ausi sint etiam defendere, non iam eorum, sed ipsius generis humani me pudet, cuius aures haec ferre potuerunt. |