monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, Epistolae, 118, 4, 29. <<<     >>> 31.

Augustinus, Epistolae, 118, 4, 30.

1 Cum autem quaeritur ab eis quare una imago videatur corporis alicuius, a quo innumerabiliter imagines fluunt; respondent, eo ipso quo frequenter fluunt et transeunt imagines, quasi quadam earum constipatione et densitare fieri ut ex multis una videatur.
2 Quam vanitatem Cicero ita refellit, ut eo ipso neget aeternum deum eorum posse cogitari, quo innumerabiliter fluentibus et labentibus imaginibus cogitatur.
3 Et quoniam innumerabilitate atomorum suppeditante, dicunt fieri formas deorum sempiternas, cum ita discedant quaedam corpuscula de divino corpore ut alia succedant, et dissolvi illam naturam eadem successione non sinant: Omnia ergo, inquit, aeterna essent, quia nulli deest ista innumerabilitas atomorum, quae perpetuas ruinas subinde suppleat.
4 Deinde quomodo non vereatur iste deus ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur, agiteturque atomorum incursione sempiterna?
5 pulsari enim dicit illud corpus quod irruentibus atomis feriatur, et agitari quod penetretur: deinde cum ex ipso imagines, de quibus iam satis dictum est, semper affluant (Lib. 1 de Nat. Deorum), quomodo potest de immortalitate confidere?
Augustinus HOME