Augustinus, Epistolae, 118, 4, 29.
1 | Miror non admonuisse Democritum vel hoc ipso falsa esse quae dicit, quia venientes tam magnae imagines in tam brevem animum nostrum, si corporeus, ut illi volunt, tam parvo corpore includitur, totae illum tangere non possunt. |
2 | A magno enim corpore cum parvum corpus attingitur, a toto simul attingi nullo pacto potest: quomodo igitur totae simul cogitantur, si in tantum cogitantur, in quantum venientes atque intrantes animum attingunt, quae nec totae intrare possunt per tam parvum corpus, nec totae tam parvum animum attingere? |
3 | Memento me secundum illos haec dicere; non enim ego talem animum sentio: aut si incorporeum Democritus animum existimat, Epicurus quidem solus ista ratione urgeri potest; sed etiam ille quare non vidit, non opus esse nec fieri posse ut incorporeus animus adventu atque contactu corporearum imaginum cogitet? |
4 | De visu certe oculorum ambo pariter redarguuntur; tam enim breves oculos, tam grandia imaginum corpora tota attingere nullo modo possunt. |