monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, Epistolae, 118, 4, 27. <<<     >>> 29.

Augustinus, Epistolae, 118, 4, 28.

1 Quanquam Democritus etiam hoc distare in naturalibus quaestionibus ab Epicuro dicitur, quod iste sentit inesse concursioni atomorum vim quamdam animalem et spirabilem: qua vi eum credo et imagines ipsas divinitate praeditas dicere, non omnes omnium rerum, sed deorum, et principia mentis esse in universis, quibus divinitatem tribuit, et animantes imagines, quae vel prodesse nobis soleant vel nocere.
2 Epicurus vero neque aliquid in principiis rerum penit praeter atomos, id est corpuscula quaedam tam minuta, ut iam dividi nequeant, neque sentiri, aut visu, aut tactu possint; quorum corpusculorum concursu fortuito, et mundos innumerabiles, et animantia, et ipsas animas fieri dicit, et deos quos humana forma non in aliquo mundo, sed extra mundos, atque inter mundos constituit: et non vult omnino aliquid praeter corpora cogitare; quae tamen ut cogitet, imagines dicit ab ipsis rebus quas atomis formari putat, defluere, atque in animum introire subtiliores quam sunt illae imagines quae ad oculos veniunt.
3 Nam et videndi causam hanc esse dicit, ingentes quasdam imagines, ita ut universum mundum complectantur extrinsecus.
4 Intelligis autem iam, ut arbitror, quas isti opinentur imagines.
Augustinus HOME