monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, Epistolae, 118, 4, 26. <<<     >>> 28.

Augustinus, Epistolae, 118, 4, 27.

1 Si igitur nec eius hominis qui verum forsitan vidit, cognitio nos inflare debet, ut ea quasi docti esse videamur, sed nec ipsius veri solida res, qua vere docti esse possumus; quanto minus eorum hominum qui falsa senserunt, nomina et dogmata nostram possunt adiuvare doctrinam, et latentia cognita facere?
2 cum si homines simus, magis nos contristari deceat tot et tam nobilitatorum hominum erroribus, si eos audire contigerit, quam haec propterea studiose quaerere, ut inter eos qui illa nesciunt, iactatione inanissima ventilemur.
3 Quanto enim melius ne audissem quidem nomen Democriti, quam cum dolore cogitarem, nescio quem suis temporibus magnum putatum, qui deos esse arbitraretur imagines, quae de solidis corporibus fluerent, solidaeque ipsae non essent, easque hac atque hac motu proprio circumeundo atque illabendo in animos hominum facere ut vis divina cogitetur; cum profecto illud corpus, unde imago flueret, quanto solidius est, tanto praestantius quoque esse iudicetur?
4 Ideoque fluctuavit eius, sicut isti dicunt, nutavitque sententia, ut aliquando naturam quamdam de qua fluerent imagines Deum esse diceret, qui tamen cogitari non posset, nisi per eas imagines quas fundit ac emittit, id est quae de illa natura, quam nescio quam corpoream et sempiternam, ac etiam per hoc divinam putat, quasi vaporis similitudine continua velut emanatione ferrentur, et venirent atque intrarent in animos nostros, ut Deum vel deos cogitare possemus.
5 Nullam enim aliam causam cuiuslibet cogitationis nostrae opinantur isti, nisi cum ab his corporibus quae cogitamus, veniunt atque intrant imagines in animos nostros: quasi non multa ac prope innumerabilia cogitentur incorporaliter atque intelligibiliter ab eis qui talia cogitare noverunt, sicut ipsa sapientia et veritas.
6 Quam si isti non cogitant, miror quomodo de illa utcumque disputent: si autem cogitant, vellem mihi dicerent, vel de quo corpore, vel qualis in eorum animos veniat imago veritatis.
Augustinus HOME