Augustinus, Epistolae, 118, 4, 26.
1 | Nihil verius quam fugere hoc vim et notionem intelligentiae Stoicorum et Epicureorum, qui nisi corporalia cogitare non possunt. |
2 | Quod autem ait, nostrae, humanae intelligi voluit; et bene non ait, Fugit; sed, Fugere videtur. |
3 | Hoc enim illis videtur, neminem hoc posse intelligere, et ideo nihil tale esse arbitrantur: sed quorumdam intelligentiam, quantum homini datum est, non fugit esse apertam simplicemque sapientiam atque veritatem, quae nullius animantis sit propria, sed qua communiter omnis, quae id potest anima, sapiens et verax efficitur. |
4 | Quam si sensit esse Anaxagoras, eamque Deum esse vidit, mentemque appellavit, non solum nomen Anaxagorae, quod propter litteratam vetustatem, omnes, ut militariter loquar, litteriones libenter sufflant, nos doctos et sapientes non facit, sed ne ipsa quidem eius cognitio, qua id verum esse cognovit. |
5 | Non enim mihi propterea veritas chara esse debet, quia non latuit Anaxagoram, sed quia veritas est, etiamsi nullus eam cognovisset illorum. |