Augustinus, Epistolae, 118, 4, 25.
1 | Deinde, inquit, si mentem ipsam quasi animal aliquod esse voluit, erit aliquid interius ex quo illud animal nominetur; ut mens ista quasi corpus sit, et habeat intus animam unde animal appelletur. |
2 | Vide quemadmodum corporali consuetudine loquitur, quomodo solent videri animalia, propter sensum crassum, ut opinor, eorum contra quos disserit: et tamen dixit rem quae illos, si evigilare possent, satis admoneret, omne quod sicut corpus vivum animo occurrit, magis animam habere et esse animal, quam animam esse cogitari oportere. |
3 | Hoc est enim quod ait: Erit aliquid interius, ex quo illud animal nominetur. |
4 | Sed adiungit: Quid autem interius mente? |
5 | Non ergo potest mens habere interiorem animam ut sit animal, quia ipsa est interior. |
6 | Ergo corpus habeat extrinsecus, cui sit interior, ut sit animal. |
7 | Hoc est enim quod ait, Cingitur igitur corpore externo; quasi Anaxagoras dixerit, nisi animalis alicuius esset, mentem esse non posse. |
8 | Si mentem ipsam summam sapientiam esse sentiebat, quae nullius quasi animantis propria est, quia omnibus animis se frui valentibus veritas communiter praesto est. |
9 | Et ideo vide quam urbane concludat: Quod quoniam non placet, inquit, hoc est non placet Anaxagorae, ut illa mens, quam dicit Deum, cingatur corpore externo, quo animal esse possit, aperta simplexque mens nulla re adiuncta qua sentire possit, id est nullo corpore adiuncto per quod sentire possit, fugere intelligentiae nostrae vim et notionem videtur (Cicero, l. 1 de Nat. Deorum). |