Augustinus, Epistolae, 118, 4, 24.
1 | Item Anaxagoras, sive quilibet, si mentem dicit ipsam veritatem atque sapientiam, quid mihi est de verbo cum homine contendere? |
2 | Manifestum est enim omnium rerum descriptionem et modum ab illa fieri, eamque non incongrue dici infinitam, non per spatia locorum, sed per potentiam, quae cogitatione humana comprehendi non potest; neque quod informe aliquid sit ipsa sapientia, hoc enim corporum est, ut quaecumque infinita fuerint, sint et informia. |
3 | Cicero autem studio refellendi, quantum videtur, propter adversarios corporaliter sentientes negat infinito aliquid iungi posse, quia ex ea parte qua quidquam adiungitur, necesse esse in corporibus aliquem finem. |
4 | Ideo ait non eum vidisse, neque motum sensui iunctum et continentem, id est continua copulatione adhaerentem, infinito, id est infinitae rei, ullum esse posse, quasi de corporibus ageret, quibus nihil iungi nisi per fines locorum potest. |
5 | Sic autem addidit: Neque sensum omnino, quo non tota natura pulsa sentiret; quasi ille dixisset mentem illam ordinatricem et moderatricem rerum omnium habere sensum, qualem habet anima per corpus. |
6 | Nam manifestum est totam sentire animam, cum per corpus aliquid sentit: nam totam utique non latet, quidquid illud est quod sentitur. |
7 | Ad hoc autem dixit totam naturam sentire, ut illi quasi auferret quod ait mentem infinitam. |
8 | Quomodo enim tota sentit, si infinita est? |
9 | Sensus enim corporis ab aliquo loco incipit, nec percurrit totum, nisi ad cuius finem pervenerit; quod in infinito dici non potest. |
10 | Sed neque ille de sensu corporis aliquid dixerat. |
11 | Et aliter dicitur totum quod incorporeum est, quia sine finibus locorum intelligitur, ut et totum et infinitum dici possit: totum propter integritatem; infinitum, quia locorum finibus non ambitur. |