Augustinus, Epistolae, 118, 4, 23.
1 | Huic humilitati saluberrimae, quam Dominus noster Iesus Christus ut doceret humiliatus est; huic, inquam, maxime adversatur quaedam, ut ita dicam, imperitissima scientia, dum nos scire gaudemus quid Anaximenes, quid Anaxagoras, quid Pythagoras, quid Democritus senserint, et caetera huiusmodi, ut docti eruditique videamur, cum hoc a vera doctrina et eruditione longe absit. |
2 | Qui enim didicerit Deum non distendi aut diffundi per locos, neque finitos neque infinitos, quasi in aliqua parte maior sit, in aliqua minor, sed totum ubique esse praesentem, sicut veritatem cuius nemo sobrie dicit partem esse in isto loco, et partem in illo, quoniam veritas utique Deus est; nequaquam eum movebit quod de infinito aere sensit, quicumque sensit quod ipse Deus esset. |
3 | Quid ad illum, si nesciat quam dicant isti corporis formam; eam quippe dicunt quae undique finita sit: et utrum refellendi causa tanquam Academicus, Anaximeni Cicero obiecerit formam et pulchritudinem Deum habere oportere, quasi corpoream speciem cogitans, quia ille corporeum Deum esse dixerat, aer enim corpus est; an ipse sentiebat esse formam, et pulchritudinem incorpoream veritati, qua ipse animus informatur, et per quam omnia sapientis facta pulchra esse iudicamus, ut non tantum refellendi gratia, sed etiam verissime dixerit quod Deum pulcherrima specie deceat esse, quia nihil est pulchrius ipsa intelligibili atque incommutabili veritate? |
4 | Quod autem ait ille gigni aerem, quem tamen Deum esse censebat, nullo modo movet hunc virum qui intelligit, non sicut aer gignitur, id est aliqua causa ut sit efficitur, cum omnino Deus non sit, ita genitum esse Verbum Dei, Deum apud Deum, sed longe alio modo, quem nemo, nisi cui ipse Deus inspirarit, intelligit. |
5 | Illum autem etiam in ipsis corporalibus desipere quis non videat, cum aerem gigni dicat, et Deum velit; eum autem a quo aer gignitur, non enim a nullo gigni potest, non dicat Deum? |
6 | Cum autem dicitur aer esse semper in motu, nequaquam conturbabit hominem, ut propterea illum Deum putet, qui novit omnis corporis motum inferiorem esse quam est motus animi; motum autem animi longe pigriorem, quam est motus summae atque incommutabilis Sapientiae. |