monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, Epistolae, 118, 3, 20. <<<     >>> 22.

Augustinus, Epistolae, 118, 3, 21.

1 Qua in re satis mihi videtur demonstratum esse errores Gentium, sive de moribus, sive de natura rerum, sive de ratione investigandae veritatis, qui quamvis essent multi atque multiplices, in his tamen maxime duabus sectis eminebant, expugnantibus doctis et tanta disserendi subtilitate atque copia subvertentibus, durasse tamen usque in tempora christiana.
2 Quos iam certe nostra aetate sic obmutuisse conspicimus, ut vix iam in scholis rhetorum commemoretur tantum quae fuerint illorum sententiae: certamina tamen etiam de loquacissimis Graecorum gymnasiis eradicata atque compressa sunt, ita ut si qua nunc erroris secta contra veritatem, hoc est, contra Ecclesiam Christi emerserit, nisi nomine cooperta christiano, ad pugnandum prosilire non audeat.
3 Ex quo intelligitur ipsos quoque Platonicae gentis philosophos, paucis mutatis quae christiana improbat disciplina, invictissimo uni regi Christo pias cervices oportere submittere, et intelligere Verbum Dei homine indutum, qui iussit, et creditum est quod illi vel proferre metuebant.
Augustinus HOME