monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, Epistolae, 118, 3, 19. <<<     >>> 21.

Augustinus, Epistolae, 118, 3, 20.

1 Cum ergo talia sentirent Platonici, quae neque docerent carni deditos homines, neque tanta essent auctoritate apud populos, ut credenda persuaderent, donec ad eum habitum perduceretur animus quo ista capiuntur, elegerunt occultare sententiam suam, et contra eos disserere, qui verum se invenisse iactarent, cum inventionem ipsam veri in carnis sensibus ponerent.
2 Et eorum quidem consilium quale fuerit quid attinet quaerere?
3 divinum certe vel divina aliqua auctoritate praeditum non fuit.
4 Tantum illud attende, quoniam Plato a Cicerone multis modis apertissime ostenditur, in sapientia non humana, sed plane divina, unde humana quodammodo accenderetur, in illa utique sapientia prorsus immutabili, atque eodem modo semper se habente veritate, constituisse et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam: oppugnatos autem esse nomine Epicureorum et Stoicorum a Platonicis eos, qui in corporis vel in animi natura ponerent et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam; eo rem successione temporum esse devolutam, ut christianae iam aetatis exordio, cum rerum invisibilium atque aeternarum fides per visibilia miracula salubriter praedicaretur hominibus, qui nec videre nec cogitare aliquid praeter corpora poterant, beato apostolo Paulo, qui eamdem finem Gentibus praeseminabat, iidem ipsi Epicurei et Stoici, in Actibus Apostolorum contradixisse inveniantur.
Augustinus HOME