1 | Restabat pars rationalium quaestionum. |
2 | Nosti enim quidquid propter adipiscendam sapientiam quaeritur, aut de moribus, aut de natura, aut de ratione quaestionem habere. |
3 | Cum ergo Epicurei nunquam sensus corporis falli dicerent, Stoici autem falli aliquando concederent, utrique tamen regulam comprehendendae veritatis in sensibus ponerent; quis istis contradicentibus audiret Platonicos? |
4 | Quis non modo in sapientium, sed omnino in hominum numero habendos putaret, si ab eis prompte diceretur, non solum esse aliquid quod neque tactu corporis, neque olfactu vel gustatu, neque his auribus aut oculis percipi possit, neque omnino talium rerum, quae ita sentirentur, aliqua imaginatione cogitari; sed id solum vere esse, atque id solum posse percipi, quia incommutabile et sempiternum est; percipi autem sola intelligentia, qua una veritas, quomodo attingi potest, attingitur? |