monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Epistolae, 118, 3, 17. <<<     >>> 19.

Augustinus, Epistolae, 118, 3, 18.

1 In naturalibus autem quaestionibus, si isti dicerent effectricem omnium naturarum esse incorpoream Sapientiam, illi autem a corpore nusquam discederent, cum alii atomis, alii quatuor elementis, in quibus ad efficienda omnia ignis praevaleret, principia rerum darent; quis non videret stultorum abundantiam corpori deditam, cum in corpoream potentiam conditricem rerum nequaquam valeret intueri, in quorum potius suffragium raperetur?
Augustinus HOME