monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Epistolae, 118, 3, 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, Epistolae, 118, 3, 17.

1 Sed non sicut illi errorum suorum, ita Platonici verae rationis personam implere potuerunt.
2 Omnibus enim defuit divinae humilitatis exemplum, quod opportunissimo tempore per Dominum nostrum Iesum Christum illustratum est; cui uni exemplo in cuiusvis animo ferociter arrogantis, omnis superbia cedit et frangitur et emoritur.
3 Ideoque non valentes illi auctoritate turbas terrenarum rerum dilectione caecatas ad invisibilium fidem ducere, cum eas viderent Epicureis maxime contentionibus commoveri, non solum ad hauriendam, quo ultro ferebantur, sed etiam ad defensitandam corporis voluptatem, ut in ea summum bonum hominis constitueretur; eos autem qui adversus hanc voluptatem virtutis laude moverentur, minus difficulter eam contemplari in animis hominum, unde facta bona, de quibus utcumque poterant iudicare, procederent: simul videbant si eis conarentur insinuare aliquam rem divinam et super omnia incommutabilem, quae nullo attingeretur corporis sensu, sed sola mente intelligeretur, quae tamen etiam naturam ipsius mentis excederet, eumque esse Deum propositum animo humano ad fruendum, purgato ab omni labe humanarum cupiditatum, in quo uno acquiesceret omnis beatitudinis appetitus, et in quo nobis uno bonorum omnium finis esset, non eos intellecturos, et repugnantibus vel Epicureis vel Stoicis multo quam sibi facilius palmam daturos, ita ut vera salubrisque sententia, quod perniciosissimum est generi humano, imperitorum populorum irrisione sordesceret: et hoc in moralibus.
Augustinus HOME