monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Epistolae, 118, 3, 15. <<<     >>> 17.

Augustinus, Epistolae, 118, 3, 16.

1 Inter eos autem qui fruendum Deo, a quo et nos et omnia facta sunt, unum atque summum bonum nostrum esse dicunt, apud illos eminuerunt Platonici, qui non immerito ad officium suum pertinere arbitrati sunt, Stoicis, et Epicureis maxime et prope solis omnino resistere.
2 Iidem quippe Academici qui Platonici, quod docet auditorum ipsa successio.
3 Arcesilas enim qui primus occultata sententia sua, nihil aliud istos quam refellere statuit, quaere cui successerit, Polemonem invenies; quaere cui Polemon, Xenocratem: Xenocrati autem discipulo Academiam scholam suam reliquit Plato.
4 Quantum igitur pertinet ad quaestionem de summo hominis bono, remove personas hominum, atque ipsam disceptationem constitue; profecto reperies duos errores inter se adversa fronte collidi: unum constituentem in corpore, alium constituentem in animo summum bonum.
5 Rationem autem veritatis, qua summum bonum nostrum Deus esse intelligitur, utrique resistere, sed non prius docentem vera quam prava dedocentem.
6 Idipsum rursum adiunctis personis constitue, reperies Epicureos et Stoicos inter se acerrime dimicantes; eorum vero litem conantes diiudicare Platonicos, occultantes sententiam veritatis, et illorum vanam in falsitate fiduciam convincentes et redarguentes.
Augustinus HOME