monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, 118, 3, 14. <<<     >>> 16.

Augustinus, Epistolae, 118, 3, 15.

1 Da item qui cito videat animum quoque ipsum, non suo bono beatum esse, cum beatus est, alioquin nunquam esset miser; et recedetur a quaerendo utrum in animo sit summum illud atque, ut ita dixerim, beatificum bonum, vel aliqua pars eius.
2 Nam cum seipso sibi quasi suo bono animus gaudet, superbus est.
3 Cum vero perspicit se esse mutabilem, vel hoc uno saltem quod de stulto sapiens efficitur, sapientiamque esse incommutabilem cernit, simul oportet cernat esse illam supra suam naturam, eiusque participatione atque illustratione se uberius et certius gaudere quam seipso.
4 Ita cessans atque detumescens a iactatione atque inflatione propria, inhaerere Deo, atque ab illo incommutabili refici et reformari nititur, a quo esse iam capit non solum omnem speciem rerum omnium, sive quae sensu corporis, sive quae intelligentia mentis attinguntur, sed etiam ipsam capacitatem formationis ante formationem, cum vel informe aliquid dicitur, quod formari potest.
5 Itaque tanto minus se esse stabilem sentit, quanto minus haeret Deo qui summe est: et ideo illum summe esse, quia nulla mutabilitate proficit seu deficit; sibi autem illam commutationem expedire qua proficit, ut perfecte illi cohaereat, eam vero commutationem quae in defectu est, esse vitiosam; omnem autem defectum ad interitum vergere, quo utrum aliqua res perveniat tametsi non appareat, tamen apparere omnibus eo ducere interitum ut non sit quod erat.
6 Unde colligit non ob aliud res deficere, vel posse deficere, nisi quod ex nihilo factae sunt: ut quod in eis est quod sunt et manent, et pro defectibus etiam suis ad universitatis complexum ordinantur, ad eius bonitatem omnipotentiamque pertineat, qui summe est et conditor, qui potens est etiam ex nihilo, non tantum aliquid, sed etiam magnum aliquid facere: primum autem peccatum, hoc est primum voluntarium defectum, esse gaudere ad propriam potestatem; ad minus enim gaudet, quam si ad potestatem Dei gaudeat, quae utique maior est.
7 Hoc non videntes, et potentias intuentes animi humani, magnamque pulchritudinem factorum atque dictorum, etiamsi in corpore puduit ponere summum bonum, in ipso tamen animo ponentes, infra utique posuerunt, quam ubi sincerissima ratione ponendum est.
8 Inter hos qui ita sentiunt apud graecos philosophos, et numero et disputandi subtilitate Stoici praevaluerunt, qui tamen in naturalibus corporea omnia esse arbitrantes, magis a carne quam a corpore animum avertere potuerunt.
Augustinus HOME