monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Epistolae, 118, 3, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, 118, 3, 14.

1 Da igitur qui cito videat, non corpus esse animi bonum, sed animum potius esse corporis bonum; recedetur iam ab inquirendo utrum summum illud bonum, vel aliqua eius pars sit in corpore.
2 Quod enim stultissime negatur, melior est animus corpore.
3 Item stultissime negatur meliorem esse eum qui dat beatam vitam, vel partem aliquam beatae vitae, quam eum qui accipit.
4 Non igitur accipit animus a corpore vel summum bonum, vel partem aliquam summi boni.
5 Hoc qui non vident caecati sunt dulcedine carnalium voluptatum, quam ex indigentia sanitatis venire non intuentur.
6 Sanitas autem perfecta corporis, illa extrema totius hominis immortalitas erit.
7 Tam potenti enim natura Deus fecit animam, ut ex eius plenissima beatitudine quae in fine temporum sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam, quod est corpus, non beatitudo quae fruentis et intelligentis est propria, sed plenitudo sanitatis, id est incorruptionis vigor.
8 Quod qui non vident, ut dixi, bellant inquietis altercationibus, varie pro suo quisque captu, in corpore constituentes summum hominis bonum, et carnalium seditiosorum turbas concitant; inter quos Epicurei apud indoctam multitudinem excellentiore auctoritate viguerunt.
Augustinus HOME