monumenta.ch > Augustinus > 13
>>> Augustinus, Epistolae, 118, 3, 14.

Augustinus, Epistolae, 118, 3, 13.

1 Ille autem quisquis abs te quaesiverit quae tu a nobis quaeris, audiat quod ea doctius et prudentius nescias.
2 Si enim Themistocles non curavit quod est habitus indoctior, cum canere nervis in epulis recusasset, ubi cum se nescire illa dixisset, atque ei dictum esset, Quid igitur nosti?
3 respondit, Rempublicam ex parva magnam facere: dubitandum est tibi dicere te ista nescire, cum ei qui rogarit quid noveris, respondere possis, nosse te quomodo etiam sine istis homo esse possit beatus?
4 Quod si adhuc non tenes, tam perverse ista conquiris, quam perverse si aliquo corporis periculoso morbo gravareris, delicias et tenerrimas vestes potius quam medicamenta medicosque conquireres.
5 Non enim ullo modo differenda est ista cognitio, aut ulla huic a te, praesertim iam in hac aetate, vel discendi ordine praeferenda est.
6 Vide autem quam facile posses hoc scire, si velles.
7 Qui enim quaerit quomodo ad beatam vitam perveniat, nihil aliud profecto quaerit, nisi ubi sit finis boni, hoc est ubi constitutum sit, non prava opinione atque temeraria, sed certa atque inconcussa veritate, summum hominis bonum: quod a quolibet ubi constituatur non invenitur, nisi aut in corpore, aut in animo, aut in Deo, aut in duobus aliquibus horum, aut certe in omnibus.
8 Quod si didiceris, neque summum bonum, nec aliquam partem summi boni omnino esse in corpore, duo restabunt, animus et Deus, quorum vel in uno vel in ambobus sit.
9 Si autem adieceris et didiceris hoc idem de animo quod de corpore, quid aliud iam nisi Deus occurret, in quo summum hominis bonum constitutum sit; non quo alia bona non sint, sed summum id dicitur, quo cuncta referuntur.
10 Eo enim fruendo quisque beatus est, propter quod caetera vult habere, cum illud iam non propter aliud, sed propter seipsum diligatur.
11 Et ideo finis ibi dicitur, quia iam quo excurrat, et quo referatur, non invenitur.
12 Ibi requies appetendi, ibi fruendi securitas, ibi tranquillissimum gaudium optimae voluntatis.
Augustinus HOME