monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 118, 2, 11. <<<    

Augustinus, Epistolae, 118, 2, 12.

1 Nam si alienarum sententiarum dissidentium et repugnantium cognitio aliquid adiuvat insinuatorem christianae veritatis, ut noverit quomodo adversantes destruat falsitates, ad hoc duntaxat, ne quis contra disserens, nonnisi in refellendis tuis figat oculum, sua vero sedulo occultet.
2 Nam cognitio veritatis omnia falsa, si modo proferantur, etiam quae prius inaudita erant, et diiudicare et subvertere idonea est.
3 Sed ut non solum aperta feriantur, sed etiam abscondita eruantur, si alienos opus est cognoscere errores, erige oculos auresque, oro te, et vide atque ausculta utrum aliquis adversus nos de Anaximene et de Anaxagora proferat aliquid; quando iam ne ipsorum quidem multo recentiorum, multumque loquacium Stoicorum aut Epicureorum cineres caleant, unde aliqua contra fidem christianam scintilla excitetur: sed circuli atque conventicula partim fugacia, partim etiam audacter prompta, vel Donatistarum, vel Maximianensium, vel Manichaeorum, vel etiam ad quorum greges turbamque venturus es Arianorum, Eunomianorum, Macedonianorum, Cataphrygarum, caeterarumque pestium innumerabiliter perstrepant; quorum omnium errores si cognoscere piget, quid nobis est, propter defensionem christianae religionis, quaerere quid senserit Anaximenes, et olim sopitas lites inani curiositate recoquere, cum quorumdam etiam haereticorum, qui nomine christiano gloriari voluerunt, ut Marcionitarum et Sabellianorum, multorumque praeterea, iam dissensiones quaestionesque sileantur?
4 Tamen si opus est, ut dixi, veritati adversantes praenoscere aliquas, et pertractatas habere sententias; de haereticis potius, qui se christianos vocant, quam de Anaxagora et Democrito nobis cogitandum fuit.
Augustinus HOME