Augustinus, Epistolae, 118, 2, 11.
1 | Postremo fac te de omnibus quae a nobis quaeris, interrogatum respondere potuisse. |
2 | Ecce iam doctissimus atque acutissimus diceris, ecce iam te laudibus in coelum graeculus flatus attollit; tu tantum memento gravitatis tuae, et illam mereri laudem quo fine volueris, ut scilicet eos leviter levia ista miratos, et benevolentissime atque avidissime iam in tua ora suspensos, gravissimum aliquid et saluberrimum doceas: idipsum quidquid est gravissimum et saluberrimum, utrum teneas, et recte tradere noveris, vellem cognoscere. |
3 | Ridiculum est enim cum propterea superflua multa didiceris, ut tibi aures hominum ad necessaria praeparentur, ipsa necessaria non tenere, quibus excipiendis eas per superflua praeparaveris; et dum occuparis ut discas unde facias intentos, nolle discere quod infundatur intentis. |
4 | Sed si hoc te scire iam dicis, idque ipsum christianam doctrinam esse respondes, quam te omnibus praeponere novimus, et in ea sola esse praesumere spem salutis aeternae, non opus est ei cognitione dialogorum Ciceronis, et collectione emendicatarum discordantium sententiarum alienarum procurari auditores. |
5 | Moribus tuis intenti fiant, qui abs te aliquid tale accepturi sunt. |
6 | Nolo prius aliquid doceas quod dediscendum est, ut vera doceas. |