Augustinus, Epistolae, 118, 2, 10.
1 | Deinde si fallor, et quisquam ibi forte huiusmodi quaestionum tanto utique odiosior, quanto in illis locis ineptior percontator extiterit; nonne magis caves ne multo facilius existant, qui te graeci homines in Graecia constitutum, et graeca imbutum primitus lingua, de ipsis philosophorum libris aliqua interrogent, quae Cicero in suis litteris non posuit? |
2 | Quod si acciderit, quid responsurus es? |
3 | potius te ista in latinorum auctorum libris, quam in graecorum nosse voluisse? |
4 | Qua responsione primo Graeciae facies iniuriam, et nosti quam illi homines hoc non ferant. |
5 | Deinde iam exulcerati et irati, quam cito te, quod nimis non vis, et habetem iudicabunt, qui graecorum philosophorum dogmata, vel potius dogmatum particulas quasdam discerptas atque dispersas in latinis dialogis, quam in ipsorum auctorum libris graecis tota atque contexta discere maluisti; et indoctum, qui cum tam multa in tua lingua nescias, earum rerum frustra in aliena colligere ambisti. |
6 | An forte illud respondebis, non te graecos de his rebus libros contempsisse, sed prius latinos curasse cognoscere, nunc autem velle te in latinis doctum, iam graeca quaerere? |
7 | Si hoc non pudet hominem graecum latina puerum didicisse, nunc velle discere graeca barbarum, pudebitne tandem in ipsis latinis ignorare aliqua, quae quam multi latini docti tecum nesciant, vel hoc ipso sentis, quod te nobis magna necessitate dicis onerosum, in tanta doctorum multitudine apud Carthaginem constitutus? |