monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 118, 2, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 118, 2, 9.

1 Primum quia esse aliquos in illis terris, ubi imperitus minimeque acutus videri times, qui te de istis quaestionibus quidquam interrogent, omnino non video: quandoquidem hic, quo ad ea discenda venisti, et Romae expertus es quam negligenter habeantur, et ob hoc neque doceantur neque discantur; et in Africa usque adeo de his interrogatorem pateris neminem, ut nec teipsum qui patiatur invenias, eaque inopia episcopis exponenda ea mittere cogaris: quasi vero episcopi isti, etiamsi adolescentes, eodem quo tu raperis animi ardore, vel potius errore, quasi aliquid magnum haec discere curarunt, usque ad canos episcopales, et usque ad cathedras ecclesiasticas, ea sibi in memoria durare paterentur; aut si ipsi vellent, non illa, etiam de invitorum cordibus, curae maiores gravioresque secluderent; aut si aliqua ex eis in animis eorum nimia consuetudine remanerent, non etiam ipsa oblivione sepeliri mallent recordata, quam ad inepta respondere quaesita, cum in ipsa etiam scholari levitate et rhetoricis cathedris, ita obmutuisse atque obtorpuisse videantur, ut a Carthagine Hipponem, quo exponi possint, mittenda existimentur; ubi tam insolita atque omnino peregrina sunt, ut si vellem respondendi cura inspicere aliquid, volens videre quomodo ad sententiam quae mihi exponenda esset, desuper veniatur, aut ab ea deinceps quae contexeretur oratio, codicem prorsus invenire non possem.
2 Illi autem Carthaginenses rhetores, si huic tuo studio defuerunt, non modo a me non reprehenduntur, sed etiam approbantur, si forte iam recolunt, non Romanorum fororum, sed Graecorum gymnasiorum ista solere esse certamina.
3 Tu vero cum et in gymnasia cogitationem iniecisti, et ea quoque ipsa invenisti talibus rebus nuda atque frigida, ubi has curas tuas deponeres, christianorum tibi basilica Hipponensis occurrit, quia in ea nunc sedet episcopus qui aliquando ista pueris vendidit.
4 Sed nec te volo esse adhuc puerum; et me iam esse puerilium rerum, sicut non venditorem, ita nec largitorem decet.
5 Quae cum ita sint, id est, cum duae tantae urbes, latinarum litterarum artifices, Roma atque Carthago, nec taedio tibi sint, ut a te ista perquirant, nec taedia tua curent, ut te ista perquirentem exaudiant; miror tantum quantum dici non potest, vereri te, tam boni ingenii iuvenem, ne in Graecis atque Orientalibus urbibus quemquam de his rebus molestum interrogatorem feras.
6 Facilius quippe corniculas in Africa audieris, quam in illis partibus hoc genus vocis.
Augustinus HOME