1 | Quapropter iam illud videamus, cum te istarum rerum ignorantia nequaquam indoctum atque hebetem iudices, sed ipsius potius veritatis, ut quisquis de his rebus scripsit vel scripserit, aut ea sint quae iam certus tenes, aut si falsa sunt, securus ignores, neque de diversitate cognoscenda sententiarum alienarum, ne quasi indoctus et hebes remaneas, inani sollicitudine macereris. |
2 | Cum ergo haec ita sint, etiam illud, si placet, videamus, utrum aliorum falsa existimatio, qui sunt, ut scribis, ad vituperandum proclives, ita ut si te ista ignorare persenserint, indoctum atque hebetem, falso quidem, sed tamen putent, sic te movere debeat ut etiam ab episcopis tibi haec exponi non incongruenter petas; quandoquidem eo fine iam te ista cupere credimus, quo illis consulas ad persuadendam veritatem, vitamque eorum corrigendam, qui te, si in illis Ciceronis libris indoctum hebetemque putaverint, indignum habebunt a quo aliquid utilis salubrisque scientiae sibi accipiendum esse arbitrentur. |