monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 118, 1, 6. <<<    

Augustinus, Epistolae, 118, 1, 7.

1 An ipsa humana laude, tanquam instrumento utendum existimas, ut aditum per hanc praepares ad animos hominum, persuadendi vera atque salubria; et caves ne te, cum indoctum atque hebetem putaverint, indignum arbitrentur cui aurem vel intentissimam vel patientissimam praebeant, sive ad recte facta quemquam exhorteris, sive malitiam atque nequitiam peccantis obiurges?
2 Hunc tu finem iustitiae ac beneficentiae, si in illis interrogandis quaestionibus cogitasti, nos de te male meruimus, quibus in epistola tua, non id potius quo moveremur, posuisti, ut aut libenter daremus quod petebas, aut ideo non daremus, quia causa quaelibet alia fortasse prohiberet, non tamen quia tuae vanae cupiditati, non solum servire, verum etiam non resistere puderet.
3 Quanto enim melius atque salubrius, quaeso te, ipsas veritatis regulas, multo certius et brevius per seipsas accipis, quibus falsa omnia possis ipse refellere, ne quod falsum et pudendum est, si multorum annosas et decrepitas falsitates studio iactantiori quam prudentiori didiceris, doctum atque intelligentem te esse arbitreris; quod iam non existimo tibi videri.
4 Non enim frustra tam diu tam vera Dioscoro diximus: ex quo in hac epistola gradimur.
Augustinus HOME