Augustinus, Epistolae, 118, 1, 6.
1 | Si autem ibi non finis est harum actionum atque intentionis tuae, sed propter aliud aliquid indoctus et hebes non vis putari; quaero quid illud sit? |
2 | Si propterea ne angustior tibi aditus ad acquirendas temporales divitias, uxorem impetrandam, honores capessendos, et caetera huiusmodi, praecipiti fluxu transcurrentia, atque in se lapsos in imum rapientia; neque ad hunc finem tibi servire nos decet, imo decet etiam hinc te amovere. |
3 | Non enim sic te prohibemus in incerto famae finem ponere, ut tanquam de Mincio in Eridanum emigres; quo te ipse fortasse Mincius etiam non emigrantem impingeret. |
4 | Cum enim non satiaverit avidum spiritum vanitas laudis humanae, quia nihil ad cibandum affert nisi inane et inflatum, cogit eam ipsa aviditas referre in aliud, quasi uberius atque fructuosius; quod nihilominus si temporali lapsu praeterfluit, ita est quasi fluvius ducat in fluvium, ut non sit finis miseriae, quamdiu finis officiorum nostrorum in re instabili collocatur. |
5 | In aliquo igitur firmo atque incommutabili bono te figere volumus constantissimae intentionis domum, et securissimam requiem omnis bonae atque honestae actionis tuae. |
6 | An forte istam ipsam terrenam felicitatem quam commemoravi, si prosperi rumoris aura, aut etiam flatibus vela pandendo ad eam potueris pervenire, hanc etiam cogitas referre in aliud certum, et verum et plenum bonum? |
7 | At mihi non videtur, atque omnino ipsa veritas negat, vel tantis ad se anfractibus, quae tam proxima est, vel tantis sumptibus, quae tam gratuita est, perveniri. |