monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 118, 1, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 118, 1, 5.

1 Fortasse dixeris: Sed cum hebes animo non sim, et praecipue non esse studeam, nolo hebes animo vel putari.
2 Recte; sed quo fine nolis, id quaero.
3 Quod enim in illis quaestionibus aperiendis tibi et explicandis, nec nobis oneri esse dubitasti, hanc causam et hunc finem esse dixisti, et tam necessarium, ut eam nimiam necessitatem appellares, ne scilicet de his interrogatus neque respondens, ab hominibus ad vituperandum proclivibus, hebes indoctusque puteris.
4 Ego autem quaero, hoccine totum sit cur a nobis ista desideres, an etiam indoctus et hebes putari propter aliud aliquid nolis.
5 Si hoc totum est, cernis, ut arbitror, hunc esse finem tam vehementis intentionis tuae, qua nobis quoque oneri es, ut fateris.
6 Quid autem a Dioscoro potest nobis esse oneri, nisi quod ipsum Dioscorum etiam nescientem onerat?
7 quod non sentiet, nisi cum surgere voluerit; atque utinam non sic alligentur haec onera, ut frustra etiam humeros conetur excutere!
8 Quod non ideo dico, quia istae discuntur quaestiones, sed quia tali fine discuntur.
9 Hunc enim finem iam certe sentis esse nugatorium, inanem, ventosum.
10 Habet et tumorem, sub quo etiam tabes gignitur, et pupula mentis ad non videndam opulentiam veritatis offunditur.
11 Crede, sic est, mi Dioscore, ita te fruar in ipsa voluntate, et in ipsa, cuius umbra averteris, dignitate veritatis.
12 Unde enim tibi, nisi vel hoc modo, de hac re fidem faciam, non invenio.
13 Non enim vides eam, aut ullo modo quandiu linguis humanis ruinosa gaudia construis, potes eam videre.
Augustinus HOME