monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 118, 1, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 118, 1, 4.

1 Non mihi videris aliunde dies noctesque cogitare, nisi ut in studiis tuis atque doctrina lauderis ab hominibus.
2 Quod etsi semper ad certa et recta tendentibus periculosum esse iudicavi, nunc tamen in te maxime experior.
3 Non enim aliunde quam ex eadem pernicie non vidisti qua tandem re possemus moveri, ut tibi quod petebas daremus.
4 Quam enim perverse tu ipse non ob aliud ad ea discenda quae interrogas raperis, nisi ut lauderis, aut non vitupereris ab hominibus; tam perverse etiam nos putas in tua petitione talibus causis allegatis moveri.
5 Et utinam possemus efficere ut tu quoque tam inani atque fallaci humanae laudis bono minime movereris, cum tibi nos indicaremus, non ad praestandum tibi quod petis, quoniam haec de te scribis, sed ad te corrigendum moveri!
6 Mores hominum, inquis, proclives sunt ad vituperandum.
7 Quid deinde?
8 Si interrogatus quis non responderit, inquis, indoctus et hebes putabitur.
9 Ecce ego te interrogo non de Ciceronis libris aliquid, cuius sensum fortasse legentes indagare non possunt, sed de epistola ipsa tua, et de sententia verborum tuorum.
10 Quaero enim cur non dixeris, Qui non responderit, indoctus et hebes manifestabitur, sed potius dixeris, Indoctus et hebes putabitur; nisi quia satis etiam ipse intelligis, eum qui talia non responderit, non esse indoctum et hebetem, sed putari.
11 At ego te admoneo, eum qui talium putatorum linguis tanquam falcibus concidi timet, lignum esse aridum, et ideo non putari tantum indoctum et hebetem, sed vere esse atque convinci.
Augustinus HOME