monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 118, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 118, 1, 2.

1 Ecce enim tot dialogi lecti, si ad videndum finem et capessendum omnium actionum tuarum nihil te adiuverunt, quid prosunt, dic mihi?
2 Nam ubi finem constitueris totius huius flagrantissimi studii tui, et tibi infructuosi, et nobis molesti, epistola tua satis indicas.
3 Cum enim de solvendis quaestionibus quas misisti, apud me per litteras satageres, ita scripsisti: Possem te, inquis, plus et per multos charos tuos exorare; sed novi animum tuum, qui non rogare desiderat, sed omnibus praestare, si tantum absit quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris: tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo.
4 In his verbis epistolae tuae recte quidem de me existimas, quod omnibus praestare desiderem, si absit quod dedecet; sed in hac re nihil esse dedecoris, non mihi videtur.
5 Non enim decora facies rerum attingit sensum meum, cum cogito episcopum ecclesiasticis curis circumstrepentibus districtum atque distentum, repente quasi obsurdescentem cohibere se ab his omnibus, et dialogorum Tullianorum quaestiunculas uni scholastico exponere.
6 Quod quantum dedeceat, quanquam tuorum studiorum raptus ardore prorsus nolis attendere, tu etiam sentis tamen.
7 Quid enim aliud indicat, quod cum dixisses in hac re penitus nihil esse dedecoris, statim adiunxisti: Tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo.
8 Hoc enim sonat videri tibi quidem nihil in hac re esse dedecoris, tamen quodcumque est dedecoris, petere te ut praestem navigaturo.
9 Sed quid est, quaeso te, quod addidisti, navigaturo?
10 An ego, nisi navigaturus esses, praestare tibi aliquid dedecoris non deberem?
11 Nimirum putas quod aqua marina dedecus abluatur.
12 Quod si ita esset, meum certe qui navigaturus non sum, inexpiatum remaneret.
Augustinus HOME