Augustinus, Epistolae, 118, 1, 1.
1 | Tu me innumerabilium quaestionum turba repente circumvallandum, vel potius obruendum putasti, etiamsi vacantem otiosumque credidisti: quando enim ego in quolibet otio, tot rerum nodos tam festinanti, et ut scribis, iam pene proficiscenti possem dissolvere? |
2 | Numero enim rerum ipsarum impedirer, etiamsi nodi faciles ad solvendum forent. |
3 | Tanta sunt autem perplexitate involuti, et tenacitate constricti, ut etiamsi pauci essent, otiosissimum me occupantes, magna mora temporis fatigarent intentionem, atque attererent ungues meos. |
4 | Ego autem vellem te abripere de medio deliciosarum inquisitionum tuarum, et constipare inter curas meas, ut vel disceres non esse inaniter curiosus, vel curiositatem tuam cibandam atque nutriendam imponere non auderes eis, quorum inter curas vel maxima cura est reprimere ac refrenare curiosos. |
5 | Quanto enim melius, quantoque fructuosius, si in dandis ad te ullis litteris tempus atque opera impenditur, ad hoc potius impenditur, ut resecentur vanae atque fallaces cupiditates tuae, quae tanto magis cavendae sunt, quanto facilius decipiunt, nescio qua umbra honestatis et liberalium studiorum nomine velatae atque palliatae; quam ut nostro ministerio, atque, ut ita dixerim, satellitio, in dominatum, quo tam bonam tuam mentem premant, vehementius excitentur? |