Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CXVII . Dioscorus ad Augustinum mittit multas quaestiones ex libris Ciceronis, rogans ut mature ad eas respondeat.
1 | Prooemiari apud te non solum superfluum est, sed etiam molestum, qui rem, non verba desideras. |
2 | Ideoque simpliciter audi. |
3 | Senex Alypius rogatus a me, saepius pollicitus erat, tecum respondere dialogorum pauculis interrogatiunculis; et quoniam in Mauritania dicitur hodieque esse, peto viribus omnibus et rogo, ut tu solus respondere digneris, quod etiam praesente ipso fratre tuo, sine dubio facturus eras. |
4 | Non est pecunia, non est aurum, quod pro quovis daturus eras procul dubio, si haberes; nunc vero sine labore loqueris quod requiro. |
5 | Possem te plus et per multos charos tuos exorare; sed novi animum tuum, qui non rogari desiderat, sed omnibus praestare, si tantum absit quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris: tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo. |
6 | Nosti quam mihi molestissimum est oneri esse, non dico Sinceritati tuae, sed cuipiam. |
7 | Solus autem Deus novit quomodo nimia necessitate impulsus hoc feci. |
8 | Vobis enim salvis et favente Deo navigaturus sum: et mores hominum non ignoratis, qui proclives sunt ad vituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur vides. |
9 | Ergo, obsecro te, ad omnia sine cunctatione responde; ne me tristem dimittas. |
10 | Sic videam parentes meos; quia propter hoc solum Cerdonem misi, et ipsum exspecto solum. |
11 | Frater Zenobius, Magister memoriae factus est, et misit nobis evectionem cum annonis. |
12 | Si ego dignus non sum ut respondeas interrogatiunculis meis, saltem timeantur annonae. |
13 | Incolumem te summa Divinitas longa nobis tueatur aetate. |
14 | Papas plurimum Dignationem tuam salutat. |