Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CXIII . Cresconium rogat Augustinus ut suae pro Faventio petitionis adiutor sit.
1 | Domino dilectissimo, meritoque honorabili et suscipiendo fratri CRESCONIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem. |
2 | Si ab ista causa dissimulavero, de qua tuae religioni ecce iterum scribo; non solum Eximietas tua, sed etiam ipse, quisquis ille est, in cuius causa Faventius sic raptus est, merito me culpabit, et recte reprehendet: iudicans utique, si etiam ipse ad auxilium Ecclesiae confugisset, si ei simile aliquid accidisset, ita me fuisse ab eius necessitate et tribulatione dissimulaturum. |
3 | Deinde, si hominum existimatio contemnenda est, ipsi Domino Deo nostro quid dicam, et quam rationem reddam, si quantum possum non egero pro eius salute, qui se Ecclesiae, cui servio, tuendum adiuvandumque commisit, domine dilectissime et venerabilis fili? |
4 | Rogo itaque Benignitatem tuam, quoniam difficile et incredibile est, ut non iam vel noveris vel nosse possis in qua causa detentus sit, hoc interim apud apparitorem qui eum tenet, petitionem meam adiuvare digneris, ut faciat quod Imperatoris leget praecipitur: ut eum apud Acta municipalia interrogari faciat, utrum sibi velit dies triginta concedi, quibus agat sub moderata custodia in ea civitate in qua detentus est, ut sua ordinet, sumptusque provideat. |
5 | Quorum dierum spatio, tua nobis annuente benevolentia, si eius causam amica disceptatione finire potuerimus, gratulabimur: si autem non potuerimus, inveniet eum exitus iudiciorum qui placuerit Deo, secundum causae ipsius meritum vel Domini omnipotentissimi voluntatem. |